Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.20 Plin. Nat. 18.21 (English) >>Plin. Nat. 18.22

18.21

fabae in folia exeunt ac deinde caulem emittunt nullis distinctum internodiis. reliqua legumina surculosa sunt. ex his ramosa cicer, ervum, lens. quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; at pisa scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed * * * , ceteris

-- --

ramosis praetenui surculo, omnibus vero fistulosis. folium quaedam ab radice emittunt, quaedam a cacumine, ut frumentum et hordeum. utrumque et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet - sed hordeo scabra sunt, ceteris levia - , multifolia contra faba, cicer, pisum. frumentis folium harundinaceum, fabae rotunda et magnae leguminum parti, longiora erviliae et piso, phasiolis venosa, sesamae et irioni sanguinea. cadunt folia lupino tantum et papaveri. legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed diutissime faba, xl diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. siliquantur vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.20 Plin. Nat. 18.21 (English) >>Plin. Nat. 18.22

Powered by PhiloLogic