Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.24 Plin. Nat. 18.25 (English) >>Plin. Nat. 18.26

18.25

tritici genera plura, quae fecere gentes. italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur italiae agris externum, in quo principatum tenuit boeotia, dein sicilia, mox africa. tertium pondus erat thracio, syrio, deinde et aegyptio, athletarum cum decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. graecia et ponticum laudavit, quod in italiam non

-- --

pervenit. ex omni autem genere grani praetulit dracontian et strangian et selinusium argumento crassissimi calami. itaque pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec fuere sententiae alexandro magno regnante, cum clarissima fuit graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere cxlv sophocles poeta in fabula triptolemo frumentum italicum ante cuncta laudaverit, ad verbum tralata sententia: "et fortunatam italiam frumento serere candido." quae laus peculiaris hodieque italico est; quo magis admiror posteros graecorum nullam mentionem huius fecisse frumenti.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.24 Plin. Nat. 18.25 (English) >>Plin. Nat. 18.26

Powered by PhiloLogic