Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.27 Plin. Nat. 18.28 (English) >>Plin. Nat. 18.29

18.28

antiquissimum in cibis hordeum, sicut atheniensium ritu menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine, qui hordearii vocabantur. polentam quoque graeci non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent, priusquam molant. alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum molunt. quocumque autem genere praeparato vicenis hordei

-- --

libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque acetabulum, torrentes omnia ante, miscent in mola. qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.27 Plin. Nat. 18.28 (English) >>Plin. Nat. 18.29

Powered by PhiloLogic