Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.29 Plin. Nat. 18.30 (English) >>Plin. Nat. 18.31

18.30

simili modo e tritici semine tragum fit, in campania dumtaxat et aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. inventio eius chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; melius, si et noctu, ita ut misceatur pariter. emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post chium maxime laudatur creticum, mox

-- --

aegyptium - probatur autem levore et levitate atque ut recens sit - , iam et catoni dictum apud nos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.29 Plin. Nat. 18.30 (English) >>Plin. Nat. 18.31

Powered by PhiloLogic