Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.31 Plin. Nat. 18.32 (English) >>Plin. Nat. 18.33

18.32

frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque

-- --

pollentissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca galliarum propria, copiosa et italiae est, aegypto autem ac syriae ciliciaeque et asiae ac graeciae peculiares zea, oryza, tiphe. aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam italicae parem. qui zea utuntur non habent far. est et haec italiae, in campania maxime, semenque appellatur. hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus, propter quam homerus ζείδωρος ἄρουρα dixit, non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret. amylum quoque ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est. ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum. patitur frigidissimos locos et minus subactos vel aestuosos sitientesque. primus antiquis latii cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem, non pane, vixisse longo tempore romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, videturque tam puls ignota graeciae fuisse quam italiae polenta.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.31 Plin. Nat. 18.32 (English) >>Plin. Nat. 18.33

Powered by PhiloLogic