Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.32 Plin. Nat. 18.33 (English) >>Plin. Nat. 18.34

18.33

tritici semine avidius nullum est nec quod plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore sive virtute sive pondere. conveniens

-- --

umidis tractibus, quales italiae sunt et galliae comatae, sed trans alpes in allobrogum tantum remorumque agro pertinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur. e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera laudatissima. praecellit in italia, si campana pisis natae misceatur. rufior illa, at pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano campanae, quam vocant castratam, e modio redire sextarios iv siliginis vel e gregali sine castratura sextarios v, praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios iv, furfuris sextarios totidem, e pisana autem siliginis sextarios v, cetera paria sunt. clusina arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt, in reliquis pares. si vero pollinem facere libeat, xvi pondo panis redeunt et cibarii iii furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae farinae modius gallicae xx libras panis reddit, italicae duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.32 Plin. Nat. 18.33 (English) >>Plin. Nat. 18.34

Powered by PhiloLogic