Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.37 Plin. Nat. 18.38 (English) >>Plin. Nat. 18.39

18.38

aestiva frumenta diximus sesamam, milium, panicum. sesama ab indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in asia graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud nos vocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae et horminum graecis dictum, sed cumino simile; seritur cum sesama. hac et irione nullum animal vescitur virentibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.37 Plin. Nat. 18.38 (English) >>Plin. Nat. 18.39

Powered by PhiloLogic