Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.38 Plin. Nat. 18.39 (English) >>Plin. Nat. 18.40

18.39

pistura non omnium facilis, quippe etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato fistula serrata et stella intus denticulata, ut, si intenti pisant, concidantur

-- --

grana ferrumque frangatur. maior pars italiae nudo utitur pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola. de ipsa ratione pisendi magonis proponemus sententiam: triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein sole siccatum in pila repeti, simili modo hordeum. huius sextarios xx spargi ii sextariis aquae. lentem torreri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios xx lateris crudi frusto et harenae semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. sesamam in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. et ipsa autem, quae evalluntur, variam pistrinarum rationem habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula, palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum. mili et panici et sesamae purgamenta adpludam vocant et alibi aliis nominibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.38 Plin. Nat. 18.39 (English) >>Plin. Nat. 18.40

Powered by PhiloLogic