Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.41 Plin. Nat. 18.42 (English) >>Plin. Nat. 18.43

18.42

mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e tritici ipsius furfuribus minutis et optimis e musto albo triduo maceratis, subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine seminis fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. graeci in binos semodios farinae satis esse bessem fermenti constituere. et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius, ervi aut cicerculae farina ipse fermentabatur; iustum erat ii librae in v semodios. nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur, priusquam addatur sal, ad

-- --

pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt, sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut evalidiora esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.41 Plin. Nat. 18.42 (English) >>Plin. Nat. 18.43

Powered by PhiloLogic