Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.44 Plin. Nat. 18.45 (English) >>Plin. Nat. 18.46

18.45

sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae saluberrimaeque, quae palma frugum indubitata italiae contingit. fit sine dubio et in aegypto, sed admodum spernenda, in italia vero pluribus locis, sicut veronensi pisanoque agro, in campania tamen laudatissima. campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem xl p. planities. terra eius, ut protinus soli natura dicatur, pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistulosa quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros

-- --

enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens intra se vice suci continet. seritur toto anno, panico semel, bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam odoratiorem sativa. adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud campanos unguenti quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus campanus antecedit, tantum ipsum pars eius, quae leboriae vocantur, quem phlegraeum graeci appellant. finiuntur leboriae via ab utroque latere consulari, quae a puteolis et quae a cumis capuam ducit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.44 Plin. Nat. 18.45 (English) >>Plin. Nat. 18.46

Powered by PhiloLogic