Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.45 Plin. Nat. 18.46 (English) >>Plin. Nat. 18.47

18.46

alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia conterat, mobili, ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum, quo praecellunt, iam tamen alexandrinae praeferuntur. postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter puteolos et neapolim in colle leucogaeo appellato,

-- --

extatque Divi Augusti decretum, quo annua ducena milia neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, coloniam deducens capuam, adiecitque causam adserendi, quoniam negassent campani alicam confici sine eo metallo posse. - (in eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes araxi oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati.) -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.45 Plin. Nat. 18.46 (English) >>Plin. Nat. 18.47

Powered by PhiloLogic