Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.47 Plin. Nat. 18.48 (English) >>Plin. Nat. 18.49

18.48

sequitur leguminum natura, inter quae maxime honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis. lomentum appellatur farina ex ea, adgravaturque pondus illa et omni legumine, iam vero et pabulo, in pane

-- --

venali. fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta. quin et prisco ritu puls fabata suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique adsumitur. Varro et ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut antecedat hiemem. vergilius eam per ver seri iubet circumpadanae italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae sationis quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo sunt pabulo pecori. aquas in flore maxime concupiscit, cum vero defloruit, exiguas desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa macedoniam thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva. nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri fabarias appellant, item in mauretania silvestris passim,

-- --

sed praedura et quae percoqui non possit. nascitur et in aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis timentes refugiunt. longitudo scapo quattuor cubitorum est amplissima, crassitudo digiti. ni genicula abessent, molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas; folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis, cruda et omni modo cocta, harundinum radicibus similis. nascitur et in syria ciliciaque et in toronae chalcidices lacu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.47 Plin. Nat. 18.48 (English) >>Plin. Nat. 18.49

Powered by PhiloLogic