Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.4 Plin. Nat. 18.5 (English) >>Plin. Nat. 18.6

18.5

igitur de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, hiero, philometor, attalus, archelaus, et duces, xenophon et poenus etiam mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit carthagine capta, ut, cum regulis africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta

-- --

volumina censeret in latinam linguam transferenda, cum iam m. cato praecepta condidisset, peritisque punicae dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae d. silanus. sapientiae vero auctores et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent, quos sequeremur, praetexuimus hoc in volumine, non in grege nominando M. Varrone, qui lxxxi vitae annum agens de ea re prodendum putavit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.4 Plin. Nat. 18.5 (English) >>Plin. Nat. 18.6

Powered by PhiloLogic