Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.49 Plin. Nat. 18.50 (English) >>Plin. Nat. 18.51

18.50

ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est

-- --

enim arietino capiti simile, unde ita appellatur, album nigrumque; est et columbinum, quod alii venerium appellant, candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio pervigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.49 Plin. Nat. 18.50 (English) >>Plin. Nat. 18.51

Powered by PhiloLogic