Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.51 Plin. Nat. 18.52 (English) >>Plin. Nat. 18.53

18.52

ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua. quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa paene ad alium

-- --

proventum, famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic transpadanis fructus. terram non morose eligit, paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi xl libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo quoque. neque aliud in cibis tingui decet. genera eorum graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu masculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius. species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in nursino agro nascentibus - taxatio in libras sesterti singuli et in penuria bini - , proxima in algido natis, napis vero amiterni. quorum eadem fere natura: gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas martias, in iugero sextarii iiii. diligentiores quinto sulco napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa

-- --

laetiora fieri, si cum palea semen inaretur. serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se. satus utrique generi iustus inter duorum numinum dies festos, neptuni atque volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire. seruntur et vere in calidis atque umidis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.51 Plin. Nat. 18.52 (English) >>Plin. Nat. 18.53

Powered by PhiloLogic