Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.52 Plin. Nat. 18.53 (English) >>Plin. Nat. 18.54

18.53

lupino usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur. nec ullius quae seruntur natura ad sensum * * * terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat. ter praeterea floret. terram amat terraque operiri non vult. et unum hoc seritur non arato. quaerit maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,

-- --

nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre: protinus seritur ex area ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque septembri fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit. maceratum calida aqua homini quoque in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.52 Plin. Nat. 18.53 (English) >>Plin. Nat. 18.54

Powered by PhiloLogic