Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.60 Plin. Nat. 18.61 (English) >>Plin. Nat. 18.62

18.61

primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat. eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice

-- --

esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.60 Plin. Nat. 18.61 (English) >>Plin. Nat. 18.62

Powered by PhiloLogic