Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.61 Plin. Nat. 18.62 (English) >>Plin. Nat. 18.63

18.62

venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem. gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis. nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim. caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso

-- --

carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae, etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.61 Plin. Nat. 18.62 (English) >>Plin. Nat. 18.63

Powered by PhiloLogic