Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.64 Plin. Nat. 18.65 (English) >>Plin. Nat. 18.66

18.65

igitur catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, rapa, raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius serendum, postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non

-- --

herboso nec umbroso triticum; in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur; lentem in rudecto et rubricoso, qui non sit herbidus; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis et cuius crassitudo sit restibilis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.64 Plin. Nat. 18.65 (English) >>Plin. Nat. 18.66

Powered by PhiloLogic