Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.67 Plin. Nat. 18.68 (English) >>Plin. Nat. 18.69

18.68

et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia aegypti facilitate conmemorata. nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio ac nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit. si xii cubita non excessit, fames certa est, nec minus si xvi exsuperavit. tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet. vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et credo antiquitus factitatum, nunc quoque non multo graviore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi amnis. hoc fit novembri mense incipiente, postea pauci runcant - botanismon vocant - , reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. apriles. peragitur autem messis mense maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur. excellentius thebaidis regioni frumentum, quoniam palustris aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior babyloniae seleuciae, euphrate atque tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur. syria quoque tenui sulco arat, cum multifariam in italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni

-- --

quidem parte culturae, sed in hac maxime valet oraculum illud: "quid quaeque regio patiatur."



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.67 Plin. Nat. 18.68 (English) >>Plin. Nat. 18.69

Powered by PhiloLogic