Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.74 Plin. Nat. 18.75 (English) >>Plin. Nat. 18.76

18.75

siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae operae cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus vernis novosque soles admittit. qui sariet, caveat ne frumenti radices subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius. runcatio, cum seges in articulum exiit, evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far desiderat. faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum, occatur tantum. milium et panicum occatur et saritur,

-- --

non iteratur, non runcatur. silicia et phasioli occantur tantum. sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat - cratis et hoc genus dentatae stilis ferreis - , eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in bactris, africa, cyrenis omnia haec supervacua fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in arva redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tantum rore nutriens. vergilius alternis cessare arva suadet - si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est - ; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant laetiorem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si parum provenere, ut priore diximus volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.74 Plin. Nat. 18.75 (English) >>Plin. Nat. 18.76

Powered by PhiloLogic