Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.75 Plin. Nat. 18.76 (English) >>Plin. Nat. 18.77

18.76

civitas africae in mediis harenis petentibus syrtis leptimque magnam vocatur tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praegrandi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis

-- --

metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant luxuria singuli fructus. nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines. aquarum quoque differentia magna riguis. est in narbonensi provincia nobilis fons orgae nomine. in eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. sed illas in aqua nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.75 Plin. Nat. 18.76 (English) >>Plin. Nat. 18.77

Powered by PhiloLogic