Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.78 Plin. Nat. 18.79 (English) >>Plin. Nat. 18.80

18.79

semen optimum anniculum, bimum deterius,

-- --

trimum pessimum, ultra sterile; etenim omnium definita generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, neque alio modo utilius discernitur. quae spica intervallata semina habebit, abicietur. optimum granum, quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; deterius, cui plus intus albi est. certum terras alias plus seminis recipere, alias minus, religiosumque inde et primum colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire creditur et comesse semen. sationem locis umidis celerius fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluviae sequantur nec diu iacens atque non concipiens evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia necetur. artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. fit quoque quorundam occulta ratione, quod sors genialis atque fecunda est. non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus in serotina nihilque in contrarium, ut praecepere quidam falsa diligentia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.78 Plin. Nat. 18.79 (English) >>Plin. Nat. 18.80

Powered by PhiloLogic