Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.7 Plin. Nat. 18.8 (English) >>Plin. Nat. 18.9

18.8

cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur. nihil est damnosius deserto agro. itaque cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cavit; proxime hortos irriguos, nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque cato interrogatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: "si bene pascas;" qui proximus: si "sat bene." summa omnium

-- --

in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet, quod agricolam vendacem esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.7 Plin. Nat. 18.8 (English) >>Plin. Nat. 18.9

Powered by PhiloLogic