Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.79 Plin. Nat. 18.80 (English) >>Plin. Nat. 18.81

18.80

serere in iugera temperato solo iustum est

-- --

tritici aut siliginis modios v, farris aut seminis, quod frumenti genus ita appellamus, x, hordei vi, fabae quinta amplius quam tritici, viciae vii, ciceris et cicerculae et pisi iii, lupini x, lentis iii - sed hanc cum fimo arido seri volunt - , ervi vi, siliciae vi, passiolorum iiii, pabuli xx, milii, panici sextarios iiii, pingui solo plus, gracili minus. est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut uliginoso tritici aut siliginis modios vi, in soluta terra et sicca et laeta iiii. macie enim solum, nisi rarum culmum habeat, spicam minutam facit et inanem; pinguia arva ex uno semine fruticem numerosum fundunt densamque segetem ex raro semine emittunt. ergo inter quattuor et sex modios, pro natura soli quinta minus seri plusve praecipiunt; item in consito aut clivoso, ut in macro. hoc pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: "segetem ne defrudes." adiecit his attius in praxidica, ut sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra, aquario, zoroastres sole scorpionis duodecim partes transgresso, cum luna esset in tauro.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.79 Plin. Nat. 18.80 (English) >>Plin. Nat. 18.81

Powered by PhiloLogic