Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.84 Plin. Nat. 18.85 (English) >>Plin. Nat. 18.86

18.85

sementibus tempora plerique praesumunt et ab xi die autumnalis aequinoctii fruges serunt, novem a coronae exortu continuis diebus certo prope imbrium promisso, xenophon non antequam deus signum dederit. hoc cicero noster imbre fieri interpretatus est, cum sit vera ratio non prius serendi quam folia coeperint decidere. hoc ipso vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d. iii idus novembris, ut diximus, servantque id sidus etiam vestis institores, et est in caelo notatu facillimum. ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura insidiandi, negotiatores avari. ita nubilo occasu pluviosam hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia; sereno asperam, et reliquarum vestium accendunt. sed ille indocilis caeli agricola hoc signum habeat inter suos vepres humumque suam aspiciens: cum folia viderit decidua. sic iudicetur anni temperies, alibi tardius, alibi maturius. ita enim sentitur, ut caeli locique adficit natura, idque in hac ratione praecellit, quod eadem et in mundo publica est et unicuique loco peculiaris. miretur hoc qui

-- --

non meminerit ipso brumali die puleium in carnariis florere. adeo nihil occultum esse natura voluit. et serendi igitur hoc dedit signum. haec est vera interpretatio argumenta naturae secum adferens, quippe sic terram peti suadet promittitque quandam stercoris vicem et contra rigores terram satusque operiri a se nuntiat ac monet festinare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.84 Plin. Nat. 18.85 (English) >>Plin. Nat. 18.86

Powered by PhiloLogic