Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.89 Plin. Nat. 18.90 (English) >>Plin. Nat. 18.91

18.90

hoc intervallum temporis vegetissimum agricolis maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. neque enim eo die vocantur ad munia, quo favonius flare debeat, sed quo coeperit. hoc acri intentione servandum est; hoc illo mense signum dies habet observatione minime fallaci aut dubia, si quis adtendat. unde autem spiret is ventus quaque parte veniat, diximus secundo volumine et dicemus mox paulo operosius. interim ab eo die, quisquis ille fuerit, quo flare coeperit - non utique vi id. feb., sed sive ante, quando praevernat, sive postea, quando hiemat post diem hunc - , innumera rusticos cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri nequeunt. trimestria serantur, vites putentur qua diximus ratione, oleae curentur, poma serantur inseranturque, vineae pastinentur, seminaria digerantur, instaurentur alia, harundines, salices, genistae serantur caedanturque, serantur vero ulmi, populi, platani, uti dictum est.

-- --

tum et segetes convenit purgare, sarire hibernas fruges maximeque far. lex certa in eo, cum quattuor fibrarum esse coeperit, faba vero non antequam trium foliorum, tunc quoque levi sarculo purgare verius quam fodere, florentem utique xv primis diebus non attingere. hordeum nisi sicco ne sarito. putationem aequinoctio peractam habeto. vineae iugerum quaternae operae putant, alligant in arbusto singulae operae arbores xv. eodem hoc tempore hortorum rosariorumque cura est, quae separatim proximis voluminibus dicetur, eodem et topiarii. tum optime scrobes fiunt. terra in futurum proscinditur vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat. utilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio vere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occupent herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque sucum venturis seminibus auferant. talia autumno melius arari certum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.89 Plin. Nat. 18.90 (English) >>Plin. Nat. 18.91

Powered by PhiloLogic