Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.90 Plin. Nat. 18.91 (English) >>Plin. Nat. 18.92

18.91

cato verna opera sic definit: "scrobes fieri, seminaria * * * propagari, in locis crassis et umidis ulmos, ficos, poma, oleas seri, prata stercorari luna sitiente; quae rigua non erunt, a flatu favoni defendi et purgari, herbas malas radicitus

-- --

erui, ficos interputari, seminaria fieri et vetera sarciri: haec antequam vineam fodere incipias." idemque: "piro florente arare incipito macra harenosaque. postea uti quaeque gravissima et aquosissima, ita postremo arato." ergo haec aratio has habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri florentis. erit et tertia in bulborum satu scillae, item in coronamentorum narcissi, namque et haec ter florent primoque flore primam arationem ostendunt, medio secundam, tertio novissimam, quando inter sese alia aliis notas praebent. ac non in novissimis cavetur, ne fabis florentibus attingatur hedera; id enim noxium et exitiale ei est tempus. quaedam vero et suas habent notas, sicuti ficus. cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent, tunc maxime serendas ficus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.90 Plin. Nat. 18.91 (English) >>Plin. Nat. 18.92

Powered by PhiloLogic