Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.91 Plin. Nat. 18.92 (English) >>Plin. Nat. 18.93

18.92

aequinoctium vernum a. d. viii kal. april. peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum caesari significant kal. april. iii non. april. in attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in boeotia, caesari autem et chaldaeis nonis, aegypto orion et gladius eius incipiunt abscondi. caesari vi idus significatur imber librae occasu. xiiii kal. mai. aegypto suculae occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbidum. xvi atticae, xv caesari continuo quatriduo significat, assyriae autem xii kal. hoc est vulgo appellatum

-- --

sidus parilicium, quoniam xi kal. mai. urbis romae natalis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus graecis eas stellas quod nostri a similitudine cognominis graeci, propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere suculas. caesari et viii kal. notatur dies. vii kal. aegypto haedi exoriuntur, vi boeotiae et atticae canis vesperi occultatur, fidicula mane oritur. v kal. assyriae orion totus absconditur, iiii autem canis. vi non. mai. caesari suculae matutino exoriuntur et viii id. capella pluvialis, aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur. sic fere in vi id. mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.91 Plin. Nat. 18.92 (English) >>Plin. Nat. 18.93

Powered by PhiloLogic