Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.93 Plin. Nat. 18.94 (English) >>Plin. Nat. 18.95

18.94

extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem

-- --

arvo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes vespere per arva cicindelae - ita appellant rustici stellantes volatus, graeci vero lampyridas - incredibili benignitate naturae. iam vergilias in caelo notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres fecit alias veluti vociferans: 'cur caelum intuearis, agricola cur sidera quaeras, rustice iam te breviore somno fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito. videsne ut fulgor igni similis alarum conpressu obtegatur, secumque lucem habeat et nocte? dedi tibi herbas horarum indices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra avoces, heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere habes ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis hae diebus proveniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germinare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.93 Plin. Nat. 18.94 (English) >>Plin. Nat. 18.95

Powered by PhiloLogic