Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.129 Plin. Nat. 19.1 (English) >>Plin. Nat. 19.2

19.1

siderum quoque tempestatumque ratio vel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, vereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proximam multi hortorum curam fecere; nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus perhibeatur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam maria replevere, seritur ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum, sed in qua non occurrit vitae parte quodve miraculum maius, herbam esse quae admoveat aegyptum italiae in tantum, ut galerius a freto siciliae alexandriam septimo die pervenerit, balbillus sexto, ambo praefecti, aestate vero post xv annos valerius marianus ex praetoriis senatoribus a puteolis nono die lenissumo flatu herbam esse quae gadis ab herculis columnis septimo die ostiam adferat et citeriorem hispaniam

-- --

quarto, provinciam narbonensem tertio, africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit c. flavio legato vibi crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri, ut ventos procellasque capiat, et parum esse fluctibus solis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis, sed, quamvis amplitudini antemnarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela, praeterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non alte a tellure tolli, neque id viribus suis necti, sed fractum tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria, ac summa audacia pervehi mare! nulla exsecratio sufficit contra inventorem (dictum suo loco nobis), cui satis non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus. ac nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum causa victusque praemonebamus: ecce seritur hominis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet. propterea, ut sciamus favisse poenas, nihil gignitur facilius; ut sentiamus nolente seri natura, urit agrum deterioremque etiam terram facit.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 18.129 Plin. Nat. 19.1 (English) >>Plin. Nat. 19.2

Powered by PhiloLogic