Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.13 Plin. Nat. 19.14 (English) >>Plin. Nat. 19.15

19.14

sunt et in fungorum genere graecis dicti pezicae, qui sine radice aut pediculo nascuntur.

ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod graeci silphion vocant, in cyrenaica provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum. multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus, capra sternuente crebrius. diuque iam non aliud ad nos invehitur laser, quam quod in perside aut media et armenia nascitur large, sed multo infra cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; quo minus omittendum videtur c. valerio m. herennio cos. cyrenis advecta romam publice laserpicii pondo xxx, caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo md.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.13 Plin. Nat. 19.14 (English) >>Plin. Nat. 19.15

Powered by PhiloLogic