Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.18 Plin. Nat. 19.19 (English) >>Plin. Nat. 19.20

19.19

ab his superest reverti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est, quam hesperidum hortos ac regum adonidis et alcinoi itemque pensiles, sive illos semiramis sive assyriae rex syrus fecit, de quorum opere alio volumine dicemus. romani quidem reges ipsi coluere; quippe etiam superbus nuntium illum saevum atque sanguinarium filio remisit ex horto. in xii tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica signa, quamquam hortos tutelae veneris adsignante plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident. primus hoc

-- --

instituit athenis epicurus otii magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.18 Plin. Nat. 19.19 (English) >>Plin. Nat. 19.20

Powered by PhiloLogic