Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.1 Plin. Nat. 19.2 (English) >>Plin. Nat. 19.3

19.2

seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis aegypto serenti, ut arabiae indiaeque merces inportet. itane et galliae censentur hoc reditu montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum, quod vocant inane cadurci, caleti, ruteni, bituriges ultimique hominum existimati morini, immo vero galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste non uti. in germania autem defossae atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in italiae regione aliana inter padum ticinumque amnes, ubi a saetabi tertia in europa lino palma; secundam enim in vicino alianis capessunt retovina et in aemilia via faventina. candore alianis semper crudis faventina praeferuntur; retovinis tenuitas summa densitasque, candor qui faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tinnitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam

-- --

ceteris pretium. et ab his hispania citerior habet splendorem lini praecipuum torrentis, in quo politur, natura, qui adluit tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non dudum ex eadem hispania zoelicum venit in italiam plagis utilissimum; civitas ea gallaeciae et oceano propinqua. est sua gloria et cumano in campania ad piscium et alitum capturas. eadem et plagis materia - neque enim minores cunctis animalibus insidias quam nobismet ipsis lino tendimus - , sed cumanae plagae concidunt apro saetas et vel ferri aciem vincunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante iulio lupo, qui in praefectura aegypti obiit. mirentur hoc ignorantes in aegypti quondam regis, quem amasim vocant, thorace in rhodiorum insula lindi in templo minervae ccclxv filis singula fila constare, quod se expertum nuperrime prodidit mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria. italia et paelignis etiamnum linis honorem habet, sed

-- --

fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam cadurci obtinent. galliarum hoc et tomenta pariter inventum. italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: taniticum, pelusiacum, buticum, tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars aegypti in arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde sacerdotibus aegypti gratissimae. quartum genus et othoninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. asia e genista facit lina ad retia praecipue in piscando durantia, frutice madefacto x diebus, aethiopes indique e malis, arabes e curcurbitis in arboribus, ut diximus, genitis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.1 Plin. Nat. 19.2 (English) >>Plin. Nat. 19.3

Powered by PhiloLogic