Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.20 Plin. Nat. 19.21 (English) >>Plin. Nat. 19.22

19.21

hortorum cato praedicat caules. hinc primum agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant

-- --

iudicium, nequam esse in domo matrem familias - etenim haec cura feminae dicebatur - , ubi indiligens esset hortus, quippe e carnario aut macello vivendum esse. nec caules, ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant. horti maxime placebant quae non egerent igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura sensus cibo et quae minime accenderent desiderium panis. pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non indicum piper quaesitum quaeque trans maria petimus. iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio. quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cum praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus lactucinosque in valeria familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.20 Plin. Nat. 19.21 (English) >>Plin. Nat. 19.22

Powered by PhiloLogic