aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et cartilagine; cortex huic uni maturitate transit in lignum. terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut anetum, malvas. namque tradunt auctores in arabia malvas septimo mense arborescere baculorumque usum praebere. exemplo est arbor malvae in mauretania lixi
-- --
oppidi aestuario, ubi hesperidum horti fuisse produntur, cc passibus ab oceano iuxta delubrum herculis antiquius gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum xx, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus, ut spongeas in umore pratorum enascentes. fungorum enim callum in ligni arborumque natura diximus et alio genere tuberum paulo ante.