Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.25 Plin. Nat. 19.26 (English) >>Plin. Nat. 19.27

19.26

cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre non queant, sed non intumescant. semina, quae proxima collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non

-- --

comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas; quae in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et, cum libeat serere, in aqua macerantur. cibis quo longiores tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quae pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo siccantur condendis hortensiorum seminibus, rusticae supellectili. inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur - eodemque modo cucumis - usque ad alios paene proventus; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in loco harena substrato fenoque sicco operto ac deinde terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua volumina.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.25 Plin. Nat. 19.26 (English) >>Plin. Nat. 19.27

Powered by PhiloLogic