Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.26 Plin. Nat. 19.27 (English) >>Plin. Nat. 19.28

19.27

reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in marem. iidem naporum quinque genera fecere, corinthium, cleonaeum, liothasium, boeotium et quod per se viride dixerunt. ex his in amplitudinem adolescit corinthium, nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit,

-- --

non, ut cetera, in terram. liothasium quidam thracium appellant, frigorum patientissimum. ab eo boeotium dulce est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut cleonaeum, praelongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores. est praeterea genus silvestre, cuius folia sunt erucae similia. palma romae amiterninis datur, dein nursinis, tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis dicta sunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.26 Plin. Nat. 19.27 (English) >>Plin. Nat. 19.28

Powered by PhiloLogic