Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.27 Plin. Nat. 19.28 (English) >>Plin. Nat. 19.29

19.28

cortice et cartilagine constant raphani, multisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam arborum. amaritudo plurima illis est pro crassitudine corticis - cetera quoque aliquando lignosa - et vis mira colligendi spiritum laxandique ructum. ob id cibus inliberalis, utique si proxime olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. aegypto mire celebratur olei propter fertilitatem, quod e semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum. genera raphani graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius,

-- --

aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt nisi in crispa folia. nostri alia fecere genera: algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. verum tamen e syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat. etiamnum unum silvestre graeci cerain vocant, pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam, fronde copiosius quam corpore. in omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; folia ipsa tristiora et angulis horrida.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.27 Plin. Nat. 19.28 (English) >>Plin. Nat. 19.29

Powered by PhiloLogic