Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.2 Plin. Nat. 19.3 (English) >>Plin. Nat. 19.4

19.3

apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur, intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox v aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in

-- --

medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam rustico ac praedulci italiae transpadanae cibo, sed iam pridem sacrorum tantum, gratia. deinde post messem triticiam virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam, pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque inversae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis, donec omnis membrana decorticetur, corticesque decussi clibanis et furnis praebent usum. medullae numerosior distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris decorum. est ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, textumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.2 Plin. Nat. 19.3 (English) >>Plin. Nat. 19.4

Powered by PhiloLogic