Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.29 Plin. Nat. 19.30 (English) >>Plin. Nat. 19.31

19.30

lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse. ex his pastinacae unum genus agreste sponte provenit,

-- --

alterum graeciae seritur radice vel semine vere primo vel autumno, ut hygino placet, februario, augusto, septembri, octobri, solo quam altissime refosso. annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri gallicam vocant, graeci vero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.29 Plin. Nat. 19.30 (English) >>Plin. Nat. 19.31

Powered by PhiloLogic