Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.33 Plin. Nat. 19.34 (English) >>Plin. Nat. 19.35

19.34

hortensiis omnibus fere singulae radices, ut raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita - silvestri minor - , et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen capillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo, aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatae sunt, ut graminis. quae rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut

-- --

atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepae et alium non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quaedam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdicium, crocum. florent confertim serpullum, habrotonum, napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coepere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in heliotropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et aliquando rutae iniuria laesae. maxime concava sunt cepae, getio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.33 Plin. Nat. 19.34 (English) >>Plin. Nat. 19.35

Powered by PhiloLogic