Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.34 Plin. Nat. 19.35 (English) >>Plin. Nat. 19.36

19.35

alium cepasque inter deos in iureiurando habet aegyptus. cepae genera apud graecos sarda, samothracia, alsidena, setania, schista, ascalonia, ab oppido iudaeae nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue cypriis, minime cnidiis. omnibus corpus totum pingui tunicarum cartilagine. e cunctis setania minima, excepta tusculana, sed dulcis. schista autem et ascalonia condiuntur. schistam hieme cum coma sua relincunt, vere folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi iubent, ut in capita crescant potius quam in semen.

-- --

ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere graeci, praeterea serius circa ver, at cum germinent, transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti temporis pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam maturae celeriter putrescunt. si deponantur, caulem emittunt et semen ipsaeque evanescunt. est et colorum differentia; in isso enim et sardibus candidissimae proveniunt. sunt in honore et creticae, de quibus dubitant, an eaedem sint quae ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt, depositis caulis et semen. distant sapore tantum dulci. apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam illi getion, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus martio, aprili, maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: africana, gallica, tusculana, ascalonia, amiternina, optima autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sicut quam condita. seritur amiternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquae semine proximaque aestate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus annis separatim semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis.

-- --

servantur autem optime in paleis. getium paene sine capite est, cervicis tantum longae et ideo totum in fronde, saepiusque resecatur, ut porrum. ideo et illud serunt, non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extirpatis radicibus herbarum, in iugera denas libras, intermisceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari praeterea et sariri, si non saepius, quater. ascaloniam mense februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere incipiens, antequam inarescat, metunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.34 Plin. Nat. 19.35 (English) >>Plin. Nat. 19.36

Powered by PhiloLogic