Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.35 Plin. Nat. 19.36 (English) >>Plin. Nat. 19.37

19.36

et de porro in hac cognatione dici conveniat, praesertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit princeps nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seritur semine ab aequinoctio autumno, si sectivum facere libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat, stercoraturque semper, si nutriatur in capita, antequam secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis tunicisve extremis. antiqui silice vel testa subiecta capita dilatabant - hoc item in bulbis - , nunc sarculo leviter convelluntur radices, ut delumbatae alant neque distrahant. insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit.

-- --

et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimum aegypto, mox ostiae atque ariciae. sectivi duo genera: herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus flavidioris folii rotundiorisque, levioribus incisuris. fama est melam equestris ordinis, reum ex procuratione a tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim expirasse sine cruciatu. ampliorem modum negant noxium esse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.35 Plin. Nat. 19.36 (English) >>Plin. Nat. 19.37

Powered by PhiloLogic