Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.36 Plin. Nat. 19.37 (English) >>Plin. Nat. 19.38

19.37

alium ad multa ruris praecipue medicamenta prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur universum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis. generum differentia in tempore - praecox maturescit lx diebus - , tum in magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere graeci appellavere alium cyprium, alii ἀντισκόροδον, praecipue africae celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter grana digiti iiii interesse debent, simul atque tria folia

-- --

eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur. maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in coitu. sine his menander e graecis auctor est alium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem extingui. sunt qui et alium et ulpicum inter compitalia ac saturnalia seri aptissime putent. alium et semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio consummatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput validius fiat. quod si diutius alium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime putant. alium est et in arvis sponte nascens - alum vocant - , quod adversus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum vocant, odore simili, capite praetenui, foliis grandibus.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.36 Plin. Nat. 19.37 (English) >>Plin. Nat. 19.38

Powered by PhiloLogic