Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.37 Plin. Nat. 19.38 (English) >>Plin. Nat. 19.39

19.38

in horto satorum celerrime nascuntur ocimum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, cucurbita septimo - prior cucumis - , nasturtium, sinapi quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, cepae xviiii aut xx, gethyum x aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post xxx diem, omnium autem difficillime apium. xl enim die cum celerrime, l maiore ex parte emergit. aliquid et seminum aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum. mirum in betae semine: non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tantum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.37 Plin. Nat. 19.38 (English) >>Plin. Nat. 19.39

Powered by PhiloLogic