Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.39 Plin. Nat. 19.40 (English) >>Plin. Nat. 19.41

19.40

singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio. id enim, quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.39 Plin. Nat. 19.40 (English) >>Plin. Nat. 19.41

Powered by PhiloLogic