Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.40 Plin. Nat. 19.41 (English) >>Plin. Nat. 19.42

19.41

lactucae graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint - folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento - , alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod laconicum vocant. alii colore et tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, quarum semen mense ianuario seratur, albas, quarum martio, rubentes, quarum aprili, et omnium earum plantas post

-- --

binos menses differri. diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, cappadocias, graecas, longioris has folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis similis. pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio albae, quae μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi, quamquam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte. purpuream maximae radicis caecilianam vocant, rotundam vero ac minima radice, latis foliis ἀστυτίδα quidamque εὐνουχεῖον, quoniam haec maxime refragetur veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo aestate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique adpetentiam faciunt. divus certe augustus lactuca conservatus in aegritudine fertur prudentia musae medici, cum prioris c. aemili religio nimia eam negaret, in tantum recepta commendatione, ut servari etiam in alienos

-- --

menses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lactuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae cilicia vocatur, folio cappadociae, ni crispum latiusque esset.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.40 Plin. Nat. 19.41 (English) >>Plin. Nat. 19.42

Powered by PhiloLogic