Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.41 Plin. Nat. 19.42 (English) >>Plin. Nat. 19.43

19.42

neque ex eodem genere possint dici neque ex alio intubi, hiemis hi patientiores virusque praeferentes, sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno, plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et erraticum intubum, quod in aegypto cichorium vocant, de quo plura alias.

inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. seruntur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno. albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. quidam et aliter amplitudinem augent, recisis, cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recenti inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat,

-- --

quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.41 Plin. Nat. 19.42 (English) >>Plin. Nat. 19.43

Powered by PhiloLogic