Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.43 Plin. Nat. 19.44 (English) >>Plin. Nat. 19.45

19.44

olus caulesque, quibus nunc principatus hortorum, apud graecos in honore fuisse non reperio, sed cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum v foliorum est. cymam a prima satione praestat proximo vere. hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus, apici luxuriae et per eum druso caesari fastiditus, non sine castigatione tiberi patris. post cymam ex eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multifero, donec fertilitate sua consumatur. altera satio ab aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere plantatur, ne prius cyma quam caule pariat. tertia circa solstitium, ex qua, si umidior locus sit, aestate, si siccior,

-- --

autumno plantatur. umor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. fimum asininum maxime convenit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 19.43 Plin. Nat. 19.44 (English) >>Plin. Nat. 19.45

Powered by PhiloLogic